Catholicus Polyglottus

Orationes

Signum Crucis

In nómine Patris,
et Fílii,
et Spíritus Sancti.


Amen.

Pater Noster

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat voluntas tua,
sicut in cælo et in terra.

Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.


Amen.

Ave Maria

Ave María, grátia plena,
Dóminus tecum;
benedícta tu in muliéribus,
et benedíctus fructus ventris tui, Iesus.

Sancta María, Mater Dei,
ora pro nobis peccatóribus,
nunc et in hora mortis nostræ.


Amen.

Gloria Patri

Gloria Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sæcula sæculórum.


Amen.

Credo in unum Deum

Credo in unum Deum,
Patrem omnipoténtem,
factórem cæli et terræ,
visibílium ómnium et invisibílium.

Et in unum Dóminum Iesum Christum,
Fílium Dei unigénitum,
et ex Patre natum ante ómnia sæcula:
Deum de Deo, lumen de lúmine,
Deum verum de Deo vero,
génitum, non factum,
consubstantiálem Patri:
per quem ómnia facta sunt.

Qui propter nos hómines,
et propter nostram salútem,
descéndit de cælis.

Et incarnátus est de Spíritu Sancto
ex María Vírgine,
et homo factus est.

Crucifíxus étiam pro nobis
sub Póntio Piláto;
passus, et sepúltus est,
et resurréxit tértia die,
secúndum Scriptúras,
et ascéndit in cælum,
sedet ad déxteram Patris.

Et íterum ventúrus est cum glória,
iudicáre vivos et mórtuos,
cuius regni non erit finis.

Et in Spíritum Sanctum,
Dóminum et vivificántem,
qui ex Patre Filióque procédit.
Qui cum Patre et Fílio
simul adorátur et conglorificátur,
qui locútus est per prophétas.

Et unam, sanctam, cathólicam
et apostólicam Ecclésiam.
Confíteor unum baptísma
in remissiónem peccatórum.
Et exspécto resurrectiónem mortuórum,
et vitam ventúri sæculi.


Amen.

Da nummos Bitcoin ad hunc situm servandum et emendandum.


bc1qgmkvdx8l33el3v0nz3jgjnhrcg9853tj5xtr9d